monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 78, 14
XII. MANSIO. Et profecti de Raphidim, castra metati sunt in solitudine Sinai . Duodecima Mansio est. Statim tibi veniat in mentem Apostolorum numerus. Una de pluribus, sed maior omnibus, non separatur in ordine: et praecellit in merito. Ad hunc locum quadragesima septima die perveniunt, Scriptura dicente: 'Mense tertio egressionis filiorum Israel de Aegypto, in die hac transierunt in solitudine Sinai, profectique de Raphidim, venerunt in desertum Sinai, et castra metati sunt in eremo, seditque ibi Israel e regione montis; et Moyses ascendit ad Deum: vocavitque eum Dominus de monte dicens' : et reliqua. Et rursum: 'Vade, inquit, ad populum, et sanctifica eos hodie et cras: et lavent vestimenta sua, sintque parati in diem tertium: quia tertia die descendet Dominus, vidente universo populo, super montem Sinai' . Quod et factum est. Laveruntque vestimenta sua, et ab uxorum coitu separatis, die tertio descendit Dominus in montem: quo fumante, et fulgore, tonitruo, caligine, voce, tuba, mortalium corda terrentibus, Moyses loquebatur, et Dominus respondebat ei. Supputemus numerum, et inveniemus quinquagesimo die egressionis Israel ex Aegypto in vertice montis Sinai legem datam. Unde et Pentecostes celebratur solemnitas, et postea Evangelii sacramentum Spiritus sancti descensione completur: ut sicut priori populo quinquagesimo die, vero Iubilaeo, et vero anno Remissionis, et veris quinquaginta et quingentis denariis, qui debitoribus dimittuntur, lex data est : Apostolis quoque, et qui cum eis erant, in centum viginti Mosaicae aetatis numero constitutis, descenderit Spiritus sanctus, et divisis linguis credentium, totus Evangelica praedicatione mundus expletus sit. Longum est si replicare velim, quod in lege praeceptum sit: quomodo fabricatum tabernaculum, quae varietas hostiarum, quae vasorum diversitas, quae indumenta Pontificis, quae Sacerdotum, et Levitarum caeremoniae, quid egerint: quomodo populus numeratus sit. Hoc tantum dicam, quod media pars Exodi, et totus Leviticus liber, et Numerorum praecepta non modica, et per singulas populi tribus distributio, et oblationes principum in hac Mansione descriptae sint, multorumque voluminum disputatio huic loco sufficere vix possit. Interpretatur autem SINAI rubi; non unus ut supra in solitudine Sin, sed plures: ut ibi principium sit, hic perfectio; ibi solitarius, numerus hic multiplex. Aliud est enim unam, et aliud omnes gratias possidere.